MARESCHALLUS Franciae

MARESCHALLUS Franciae
MARESCHALLUS Franciae
seu Supremus Castrorum Praefectus, dignitas militaris in Galliaingens, proprie enim hi sunt, quod Magistri Equitum, vel Tribuni et Praefecti militum apud Romanos, apud Graecos olim Chiliarchae. Primitus agminis primi ductores erant, qui hostem detegerent et locum castris idoneum eligerent. Hodie milites in fidem recipiunt, deque causis militaribus vel per se vel Locumtenentes suos iudicant: praestant autem iuramentum non Regi solum, cum baculô Mareschalli donantur, sed Parlamento insuper. Numerus, qui ante Francisci I. tempora exiguus erat, hodie ingens est. Sub his sunt Mareschalli campi, seu Castrorum tRibuni, Mareschalli diverforiorum seu Metatores Castrorum, et Hofpitiorum designatores. In Germania, ubi Connestabilis ignotum nomen, Electores Saxoniae magni Imperii Mareschalli dicuntur: sic Comitibus Flandriae et Campaniae sui olim erant. In bello simonis Montfortii contra Albigenses, quidam Mareschallus Fidei dictus fuisse legitur. Favin. de Offic. Coronae Gall. Vide in voce Marscalcus. VARII GENERIS MARESCALI, EX SPELMANNO ET CAR. DU FRESNE, ORDINE DIGESTI. Marescallus Aulae, apud Anglos, occurrit in Fleta l. 2. c. 15. cuius officium, mensis praeparatis, mappis stratis, intrinsecos et extrinsecos --- evocare et decenter ac curiose collocare, et indignos eicere, non permittere canes aulam ingredi, et toti familiae Regis, ipso monente, hespitia liberare. Eidem Intrinsecus dicitur d. l. c. 5. §. 2. Virgam praeferre Magno Marescallo, et a quolibet barone, facto
Milite a Rege et quolibet Milite, palefridum cum Sella recipere consuevisse, legitur apud Mat. Paris A. C. 1250. et in libro rub Scaccarii Angl. sol. 30. Marescallus Banci Regii, apud eosdem, incarceratorum curam habebat, unde Marescalcia dictus ipse carcer Londinensibus. Eius mentio in Statuto Eduardi III. c. 8. Marescallus Curiae, in Bulla Aur. c. 27. Marescalli Episcoporum, apud Lindwodum in Provinciuli Cantuar. l. 3. tit. 22. dicuntur, qui aulas eorum et interiora regunt. In quorum superbiam, avaritiam ac insolentiam, graviter invehitur Petrus Blesens. Ep. 14. Sic Marescalli in domibus privatis Nobilium, memorantur in Fleta l. 2. c. 74. Marescallus Exercitus Dei et Ecclesiae sanctae, habetur apud Matth. Paris A. C. 1215. p. 177. Marescallus Fidei, a vulgo dictus est Guido de Levis Marescallus exercitus Crucesignatorum, contra Albigenses, auctore Tilliô. In Tabulario S. Dionysii Thuanaeo uterque Guido, pater et filius, Marescalli Albigensium inscribuntur, in Literis A. C. 1233. et 1234. Marescallus Forinsecus, apud Anglos, opponitur Marescallo Intrmseco seu Marescallo Aulae: est autem haec Marescalcia, quaedam Magna Sergentia Regis, verba sunt Fletae l. 2. c. 4. Comiti Norfolciensi in feodo com missa, cui, cum personaliter, pro Sergentia illa, Regi debitum servitium facere non semper possit, licet assensu Regis locô suô Militem, quendam constituere, qui vices eius obeat. Atque huic quidem servienti commissa est virga, coram Rege deferenda, pacis signum; unde Virgata appellatur spatium 12. leucarum, quae sequitur Regem, ubicun que suerit. In omni porro bello, primus est in acie, et loca assignat exercitui ac universis, in quibus erunt moraturi etc. Tempore autem pacis, eius officium est, assignare Camerario Regis, pro Rege et Camerario. et intrinsecis eius, hospitia, alia que exsequi, quae in Schedis Gallicis a Spelmanno editis fuse continentur. Marescallus Intrinsecus vide supra Marescallus Aulae. MarescalliMagnatum, qui hospitia Magnatibus ac Dominis suis parabant, Gall. Marechaux des logis. Vide supra, ubide Mansionariorum officio, et infra in Protostrator. Marescallus Magnus, apud Anglos, qui
Comes Marescalus interdum dicitur. Vide Matth. Paris. A. C. 1233. p.263. Marescallus Regiaeaulae, vide supra Marescallus Aulae. Marescallus Regis de Feodo apud eosdem, dicitur in Statuto 2. Westmon c. 46. ubi eadem de hominiis Baronum habentur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BOUCICALDUS Johannes le Meingre Turennius — decimô iam aetatis annô arma tractavit, raptô in admirationem Carolô V. Comitatus Carolum VI. in Flandriam, prope ipsum pugnavit, in praelio de Rosebec dicto, bis terque in Orientem profectus, secutus est Comitem Niverniensem, Conestabilem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ELECTORES — Princip???in Imp. Rom. eminentissimae dignitatis, qibus eligendi Imperatorem cum nullus est: degradandi et removendi, cum iustae adsunt causae: durante interregno, imperium administrandi; vivo etiam Imp. varia obeundi, ad imperii salutem… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”